Livre des sources médiévales:  
            
            18 juin 1209: Raimond VI, Comte de Toulouse, promet de se soumettre  
            aux volontés du pape Innocent III et de ses légats.  
           
             
           In nomine Domini Nostri Jhesu Christi. Anno pontificatus domini Innocencii
            
            
            Pape III duodecimo, XIIII kalendas julii, ego Raymundus, comes Tholose, dux
            
            
            Narbone, marchio (de) Provincie, sacro sanctis reliquiis, Eucharistia et
            
            
            ligne Crucis Dominice coram positis, supra sancta Dei evangelia corporaliter
            
            
            manutacta mee, quod super singulis et utilis capitulis pro quibus a domino
            
            
            Papa, vel eius legato, vel legatis, seu aliis, vel ipso, inde fui vel sum
            
            
            excommunicatus, stabo omnibus mandatis ipsius domini Pape et vestris, magister
            
            
            Milo, domini Pape notario, Apostolice Sedis legato, vel alterius legati,
            
            
            seu nuncii Sedis Apostolice, ita videlicet ut quicquid per se, litteras suas,
            
            
            nuncium, vel legatum michi preceperat super universa capitula, pro quibus
            
            
            excommunicatus fui vel sum, bona fide, sine fraude et malo ingenio, adimplebo,
            
            
            super istis precipue capitulis que hic nomino:  
            Videlicet quod pacem aliis iurantibus dicor voluisse vitare;  
            Item quod iuramenta, que feci super expulsione hereticorum vel eius credentium,
            
            
            non servasse dicor;  
            Item quod hereticos dicor semper fovisse, eisque favisse;  
            Item quod de fide suspectus habeor;  
            Item quod notarios sive manuadas tenui;  
            Item quod dies quadragesime, festorum et temporum, qui securitate gaudere
            
            
            debebant, dicor violasse;  
            Item quod adversariis meis, qui se justicie offerebant pacemque juraverant,
            
            
            dicor noluisse justiciam exhibere;  
            Item quod Judeis comisi officia;  
            Item quod monasterii Sancti Willelmi et aliarum Ecclesiarum possessiones
            
            
            et ecclesias iniuste detineo;  
            Item quod incastellavi ecclesias et vicastellatas detineo;  
            Item quod indebita pedagia, vel guidagia, colligo vel colligi facio;  
            Item quod Carpentoratensem episcopum a propria sede depuli;  
            Item quod de interfectione sancte memorie Petri de Castronovo suspectus habete,
            
            
            pro eo maxime quod interfectorem ipsius in magna familiaritatem recepi;  
            Item quod Vasionensem episcopum et clericos eius cepi, et capi feci, et palatium
            
            
            eiusdem episcopi et domos canonicorum destruxi, et castrum Vasionense per
            
            
            violenciam abstuli;  
            Item quod in religiosas personas manus violentas iniecisse, et incendia et
            
            
            multas rapinas dicor comississe.  
            Super hiis, et salvariis, et super aliis, si qua potuerunt inveniri, in predicto
            
            
            modo iuravi, et alios jurare feci, et septem castrorum tradidi cautiones
            
            
            quorum nomina sunt hec: Furche, Opeda, Balme, Rocamaura, castrum Mornacii,
            
            
            [Faniau] in Argenteria, Monsferrandus. Si autem ea que circa supra dicta
            
            
            capitula et alia iniuncta michi fuerunt, in perpetuum bona fide non servavero,
            
            
            volo et concedo quod VIIte predicta castra cadant in commissum Romane Ecclesie,
            
            
            et ius quod habeo in comitatu Melgorii ad Romanam Ecclesiam plenissime
            
            
            revertatur.  
            Volo etiam ut personna mea excommunicetur, et terra supponatur ecclesiastico
            
            
            interdicto, et coniuratores mei, tam consules quam alii, et successores eorum,
            
            
            a fidelitate, jure ac servicio, quibus michi tenentur, ex hoc ipso absoluti,
            
            
            Romane Ecclesie pro feudis et (utilius) iuribus que habeo in villis, et
            
            
            civitatibus, et castris, de quibus erant tam consules, quam alii qui iuraverunt
            
            
            fidelitatem, facere teneantur pariter et servire; Item sub eodem iuramento
            
            
            et eadem pena stratas publicas securas servabo, et in eisdem penis subiacere
            
            
            volo, si predicta omnia non servavero, vel aliquid predictorum.
          
             Source: (Archives Départementales de l'Hérault, G 1123,
    
    
    noté registre A, folio 229 v° - édité dans le
    
    
    "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette et A. Villemagne, tome II,
    
    
    Montpellier, 1913, charte n° CCXCV, pages 48 à 50). Les mots
    
    
    entre parenthèses sont des mots barrés dans le texte original.
    
    
    Nous avons reproduit le texte tel quel (avec les fautes d'ortographes
    
    
    originales).  
           
           
          Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.  
          These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.  
                      |