Livre des sources médiévales: 
           19 juin 1209: Ordonnance du légat Milon contre Raimond VI, comte de
            
            
            Toulouse. 
           
             
           In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocencii Pape III duodecimo,
            
            
            XIII kalendas julii, hec sunt precepta facta domino R., comiti Tholose, postquam
            
            
            fuit absolutus.  
            Ego Milo, domini Pape notarius, Apostolice Sedis legatus, precipio tibi,
            
            
            domino R., comiti Tholose, sub debito prestiti iuramenti, et sub pena ejusdem
            
            
            iuramenti, in forma adiecta, ut hereticos et eorum manifeste credentes in
            
            
            tota ditione tua detineas, tradendes cum rebus suis ad arbitrium Signatorum;
            
            
            reliquos vero hereticos cum Crucesignatis et sine illis fideliter persequaris;  
            Item precipio ut hereticos de cetero nullo tempore foveas vel defendas, nec
            
            
            eis unquam prestes auxilium vel favorem;  
            Item precipio ut dies dominicales, et quadragesime, et alios in Lateranensi
            
            
            concilio designatos, nullo unquam tempore violes, vel ab aliis, pro posse
            
            
            tuo, violari permiors;  
            Item precipio ut adversariis tuis, et universis ecclesiis, et domibus religiosis,
            
            
            et miserabilibus personis justiciam facias, cum fueris requisitus;  
            Item precipio ut per baiulos tuos facias coram eis conquerentibus justiam
            
            
            exhiberi;  
            Item ut ecclesias in castellatas, ad arbitrium diocesanorum episcoporum,
            
            
            diruas, vel etiam deserves, si quas duxerint reservendas: quas diocesanis
            
            
            episcopis vel aliis ecclesiarum prelatis, ad quos pertinere noscuntur, continuo
            
            
            tradas, ut ab eis perpetuo possideantur;  
            Item precipio ut ecclesias, et domos religiosas, in libertate plenaria conserves,
            
            
            videlicet quod in eis albergarias procurationes, vel exactiones quascumque
            
            
            nullatenus exigas vel percipias; et, defunctis earum episcopis, vel aliis
            
            
            rectoribus, ipas nullo modo expolies; nec administrationi earum seu custodie,
            
            
            occasione alicujus consuetudinis, vel aliqua alia te [imiteas]; sed alia,
            
            
            sine diminutione aliqua, eorum successoribus reserventur; electioni etiam
            
            
            ipsi vel alterius rectoris ecclesie faciende, per te vel per quamcumque personam,
            
            
            nullatenus te admiceas, nec aliquam violenciam facias, vel impedimentum aliquod
            
            
            prestet quamminus electio libere et canonice celebretur;  
            Item precipio ut pedagiorum seu guidagiorum exactiones, tam in terris quam
            
            
            in aquis, penitus dimittas, nisi quas begum vel imperatorum concessione
            
            
            probaveris te habere, nec dimissa pedagia seu guidagia deinceps resumas;  
            Item precipio ut salvarias ubicumque habeas dimittas nec alicubi decetero
            
            
            instituas nec inpedias [liberum transitum viaccarum] tam in terris quam in
            
            
            aquis;  
            Item precipio ut pacem seu treugam, secundum quod tibi injunctum fuerit,
            
            
            observes;  
            Item precipio ut de conquerentibus secundum meum, vel alterius legati, seu
            
            
            iudicis ordinariis, vel delegati arbitrium, justiciam facias;  
            Item precipio ut stratas publicas securas serves, nec transeuntes ab antiquis
            
            
            stratis deviare compellas;  
            Item precipio ut hereticos, quos diocesani episcopi, vel alii ecclesiasticorum
            
            
            rectores hereticis receptatores vel factores eorum tibi vel tuis baiulis
            
            
            nominabunt, tamquam hereticos habeas;  
            Item precipio ut pacem a legatis statutam, vel deinceps statuendam, jures
            
            
            et serves inviolabiliter secundum ipsius pacis statutus, universos homines
            
            
            tuos eandem pacem vitare facias, et secundum pacis statuta servata.  
            Item precipio ut VII castra que michi, nomine Romane Ecclesie, tradidisti,
            
            
            vel totum aliquid non auferas, per te vel per aliam quamcumque personam;
            
            
            et, si aliquid illorum fuerit per quamcumque personam ablatum, cum toto posse
            
            
            tuo ad recuperandum illud utiliter laborabis, et statim illud pristine custodie
            
            
            restituas.  
            Hec omnia tibi precipio perpetuo observanda, et si qua alia super predictis
            
            
            capitulis, vel aliis quibus excommunicatus fuisti, dominus Papa vel eius
            
            
            legati tibi duxerint imposterum iniungenda.
          
             Source: (Archives Départementales de l'Hérault, G 1123,
    
    
    noté registre A, folio 230 r° - édité dans le
    
    
    "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette et A. Villemagne, tome II,
    
    
    Montpellier, 1913, charte n° CCXCVIII, pages 54 à 56). Les mots
    
    
    entre parenthèses sont des mots barrés dans le texte original,
    
    
    ceux qui sont entre crochets indiquent des mots qui presentent des difficultes
    
    
    de lecture. Nous avons reproduit le texte tel quel (avec les fautes d'ortographes
    
    
    originales).  
           
           
          Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.  
          These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.  
                      |