Livre des sources médiévales:  
            
          Septembre 1209: Instructions secrètes données par les
            
            
            évêques  
            de la province et les légats aux envoyés qu'ils députent
            
            
            auprès d'Innocent III 
            touchant l'affaire de Raimond VII 
           
             
           Ista sunt que sepius ad memoriam contra comitem revocare debemus: videlices
            
            
            quod Carturcensem, Aganensem et Ruthenensem episcopatus in totum destruxit,
            
            
            castra et jura episcoporum omnino occupando; Rutenensem ecclesiam et castellatam
            
            
            tenet, et omnia jura episcopatus invasit.  
            Item quod tres uxores vivas habet, quarum una est heretica, cui certam prebendam
            
            
            concessit.  
            Item predicit se emisse matrimonium suum ab Ecclesia Romana, quem meretricem
            
            
            vocat, pro ducentis marchis argenti.  
            Item quod, cum pecunia Tholosanorum et aliorum hereticorum, modo ad Ecclesiam
            
            
            Romanam accedit, predicens manifeste ac seprans quod per peccuniam suam corumpere
            
            
            curiam romanam possit, et penam evadere commissorum; ita quod quastella,
            
            
            villas et alia jura in ecclesiis, religiosis personis, viduis, pupillis,
            
            
            militibus, baronibus, et aliis personis abstulit violenter, restituere non
            
            
            cogatur, neque dampna, data supradictis personis, aliquatenus resarcire.
            
            
            Quod si obtinuerit, erit eror novissimus priore deterior, et tota provincia
            
            
            ad antiquum cahos revocabitur.  
            Item ista si castra comitis in quibus sunt heretici et credentes: Castrum
            
            
            Novum infectum est heretisse pravitatis, mansus castri Sancti Martini, Avinio,
            
            
            Monferam, Montem Maurum, Isser, castrum Sancti Felicis, Monbrun, Montem Esquivum,
            
            
            castrum Sarracenum, Montemalbanum; apud Galacum plures sunt credentes; totum
            
            
            Montem Agunt, plenum Rabastenx, Sancti Marcelli castrum, Verfolium et plura
            
            
            alia que sunt sub jurisdictione comitis Tolose, castrum Sancti Pauli, Seneganz,
            
            
            Rocadarifat, Quadalvit, Granulet; Sestarolo plures sunt credentes, Lautario,
            
            
            Quaraman, Auriaac, Grepia, Causac, Vasezia et multa alia.  
            Item dicatis domino Pape et cardinalibus, quod modo est mors et vita clericorum
            
            
            et ecclesiarum Provincie in manibus eorum, precipue si comes Romam fuerit
            
            
            absolutus, et si recuperaverit castra sua priusquam satisfaciat ecclesiis
            
            
            et aliis personis quas bonis hominibus spoliavit.  
            Item si fore allegaverit comes, quod ipse gravetur in expensis castrorum,
            
            
            respondere potestis quod similiter alii gravantur barones, si comes Fulgariensis,
            
            
            illi de Baucio, et ceteri qui sunt et semper fuerunt cum Ecclesia, nec tamen
            
            
            sua castra resposcunt, immo alia offerent melioraque; non posset alias pax
            
            
            et tranquillitas in Provincia illa servari.  
            Item si forte comes dixerit se satisfecisse juxta tenorem litterarum, quas
            
            
            nuncii eius representaverunt a curia per alphabetum divisas, respondeans
            
            
            quod nec per illas satisfecit. Hec autem sunt litere: « Ego B., Axitanus
            
            
            archiepiscopus, ego R., quondam Tolosanus episcopus, ego P., prior domus
            
            
            Hospitalis Jherosolomitani in Tolosa, juramus nos accepisse mandatum a comite
            
            
            Tholose, et mandatum illud non fuisse postmodum revocatum, ut offeramus vel
            
            
            ex parte sua quod, si ad partes suas legatum miseritis, ipse ad mandatum
            
            
            illius prestabit sufficientissimam cautionem, in castris, obsidibus,
            
            
            fidejussoribus, juramentis secundum providenciam eiusdem legati; et tam castra
            
            
            quam obsides asignabit, et tradet illis personis, quibus legatus mandaverit
            
            
            tenenda et custodienda, donec ipse comes, bona fide, adimpleat universsa
            
            
            mandata, que sibi facerent super eliminatione hereticorum et reformatione
            
            
            pacis, et super purgatione fidei sue; quibus pactis, obsides et castra
            
            
            restituantur, et eadem fideiussores promitentes absolvantur. Super aliquis
            
            
            quos pro quibus excommunicatus asseritur, [standi dam] mandamenti vostris
            
            
            secundum arbitrium legati, sufficientem causionem prestabit, quamvis eam
            
            
            non expresserit nobis eidem, quam eam vobis exprimere non valemus ».
            
            
            Preterea si fecisset quod et illis litteris continuetur non tamen castra
            
            
            recuperare deberet, quousque satisfaciat, sicus juravit, super XV articulis,
            
            
            qui superius exprimuntur in forma quam, ante quam absolveretur, iuravit.  
            Item dicatis quod castra illa ceciderunt in commissum Romane Ecclesie, pro
            
            
            eo quod ex ipsis que sibi precepta fuerunt, michi fecit.  
            Item dicatis quod ceciderunt jure quod habebat in comitatu Melgorii.  
            Item dicatis quod communi consilio legatorum, archiepiscoporum, episcoporum,
            
            
            abbatum, et multorum prudentum, ita ligatus fuit comes, et ceteri barones,
            
            
            scilicet per ingnorancias, cautionem castrorum, et per juramenta propria,
            
            
            et per conjuratores alios, quia ita sunt fere omnes infideles, ut etiam vix
            
            
            ad rectitudinem valeant cum tanta causione teneri.  
            Item si forte dixerit quod satisfecerit Carpentoratensi et Vasionensi episcopis,
            
            
            quorum alterum scilicet Carpentoratensem deiecerat de civitate sua, et per
            
            
            trienium fere omnes redditus collegit, et alterum in vinculis tenut, item
            
            
            dicatis quod coactus restituit eis qusdam possessiones, tamen non omnes;
            
            
            et de palaciis, et aliis edificiis destructis, et dampnis datis, michi adhuc
            
            
            eis restituit.  
            Item dicatis in consilio Avinionensi, de consilio legatorum, archiepiscoporum
            
            
            et episcoporum, XXIIIIor abbatum, et tocius approbacione concilii excommunicatus
            
            
            fuit, et terra ipsius tota supposita interdicto, nisi usque festum Omnium
            
            
            Sanctorum veniret ad presenciam legatorum, et conquerentibus de se satisfaceret
            
            
            competenter.  
            Item dicatis quod vitea multociens citatus fuerat, et dictum fuerat ei alegatis
            
            
            viva voce, ut satisfaceret querelantibus de se, et preceptum fuerat ei sub
            
            
            debito juramenti; ipse tamen contempsit juramentum, et nichil fecit.  
            Item dicatis quod in exercitu signatorum, quasi proditor et hereticus habebatur;
            
            
            neque habeat XXX militem, ut dicunt illi qui plenius veritatem noverunt.  
            Item dicatis quod habet secum duorum pessimos tirannos et percecutores Ecclesie:
            
            
            Adhemarum de Pictavia et Geraldum Ademarii de Montilio, quorum uterque
            
            
            excommunicatus est, et terra suppossita et interdicto propter pedagia, rapinas
            
            
            et alia malesficia.  
            Item dicatis quod Geraldus Ademarii tenet Montilium a domino Papa, et bene
            
            
            percequitur ecclesiam quantum potest, et cum jurasset redder municionem Montilii,
            
            
            legato manifestissime dexeravit.  
            Item si comes dixerit quod, nisi dominus Papa reddiderit ei castra, gueram
            
            
            faciet, et totam terram in confusionem revocabit antiquam, respondeatis quod
            
            
            non posset aliquam ratione guerram facere vel discordiam se juvare, quandiu
            
            
            castra fuerint in Ecclesie potestare, [imo] esset facillimum ipsum exterminari
            
            
            de terra.  
            Plus etiam dicatis quod, si dominus Papa castra ei reddiderit, antequam
            
            
            satisfaciat competentes querelantibus in universis, guerram faciet, et, si
            
            
            poterit, destruet totam patriam
          
             Source: (Archives Départementales de l'Hérault, G 1125,
    
    
    noté registre C, folio 79 r° - édité dans le
    
    
    "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette et A. Villemagne, tome II,
    
    
    Montpellier, 1913, charte n° CCC, pages 58 à 63). Les mots entre
    
    
    parenthèses sont des mots barrés dans le texte original, ceux
    
    
    qui sont entre crochets indiquent des mots qui presentent des difficultes
    
    
    de lecture. Nous avons reproduit le texte tel quel (avec les fautes d'ortographes
    
    
    originales).  
           
           
          Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.  
          These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.  
                      |