Livre des sources médiévales:
          4 décembre 1259 : Inventaire de la maison épiscopale de Gigean
            
            
            (Hérault) 
           
           Certum si cunctis presentibus pariter et futuris quod anno Domini
            
            
            Mo CCo L VIIIIo, pridie nonas decembris,
            
            
            fuerunt apud castrum Gijani Petrus Baudilii, prior ecclesie Sancti Mathei
            
            
            et Johannes de Pinu, prior Beati Martini de Columbis, assistentibus eis Johanne
            
            
            Guiraudi, sacerdote ecclesie Sancti Genesii de Gijano.  
           Et invenerunt primo in domo episcopali dicti castri de Gijano octo vasa
            
            
            vinaria et I vinagerriam; et quinque vasa in quibus bladum colligitur, I
            
            
            parvum et duo magna; et unum embut magnum de ligno, et I tinam que alias
            
            
            nuncupatur torcular; et duas cemals; et VI arcas magnas; et VI scrinna; et
            
            
            quatuor tabulas; et duas cemals ad comedendum deputatas; et quatuor culcitras
            
            
            de pluma, et totidem de palea; et VI pulvinaria de pluma; et quinque flessiatas,
            
            
            et IIIIor lectos de ligno; et I culcitram de pabilo; et I sestariale de blado;
            
            
            et duas parvas botas, in quibus bladum servatur; et IIII mensuras parvas
            
            
            de blado; et I ferratum, cum quo aqua auritur; et I pairolam et cassam I
            
            
            de cupro absque cauda; et II bancos cum guasarma una; et I aratram munitum;
            
            
            et V modia vini puri; et octo porcellos nutriendos cum quadam scrophia; et
            
            
            V saumatas de feno; et de palea apilare domus stabulari versus partem sinistram
            
            
            palearii; et fuit estimatum quarta pars cujusdam domus in qua pallee colligintur;
            
            
            preterea eciam V linteamina; et XIII sestaria bladi, quod mescla dicitur
            
            
            ordei et frumenti; et II amphoras cum quatuor cupis; et duas duodenas inter
            
            
            parapsides et scutellas; et I martorium cum trissone suo; et quosdam grilans
            
            
            cum quodam paliesseugle de ferro; et unam furcam ferream; et III furcas de
            
            
            ligno; et I aisetam; et I ressam; et I broc; et I embruc parvum de vergis;
            
            
            et I cillam sine cupretorio in qua oves et capra mulcebantur; et duos cados;
            
            
            et I pilam lapidis in qua porci comedunt; et quoddam bresses sine funibus,
            
            
            quibus tempore mecium guarde ducuntur; et invenerunt XXXVIII sestarias terrarum
            
            
            domini Magalonensis episcopi, in castro superius memorato, de V reguas cultos;
            
            
            in quibus sestariatis bladum fuit messibus preteritis modo; et quandam partitam
            
            
            in quadam camera super qua superlectilia reponuntur.  
           Que omnia et singula fuerunt tradita per supradictos priore ex parte
            
            
            venerabilis patris G[uillelmi], Dei gratia Magalonensis episcopi, domino
            
            
            G. Bedocii, priori ecclesie Beati Petri Montisbaseni, recipienti pro se et
            
            
            S. Bedocio, fratre suo absente.  
           Hujus rei testes sunt P. Catalani de Gijano, P. de Conchis sacerdos ecclesie
            
            
            Sancti Genesii de Gigano, et G. Catalani, publicus notarius domini episcopi
            
            
            predicti, qui hec scripsit.  
           Et sciendum quod propter illa que supra scripta sunt invenerunt quasdam
            
            
            mapas; et cetere ecclesie terre castri predicti erant in restoble.  
           Source: "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette et A. Villemagne, tome
            
            
            II, Montpellier, 1913, charte n° DCXLII, pages 818 à 819. Original,
            
            
            Archives Départementales de l'Hérault, G 1125, noté
            
            
            registre C, folio 227 v°. 
           
          Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.  
          These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.  
           
                  
 
The Internet History Sourcebooks Project is located at the History Department of  Fordham University, New York. The Internet
  Medieval Sourcebook, and other medieval components of the project, are located at
  the Fordham University Center
    for Medieval Studies.The IHSP recognizes the contribution of Fordham University, the
  Fordham University History Department, and the Fordham Center for Medieval Studies in
  providing web space and server support for the project. The IHSP is a project independent of Fordham University.  Although the IHSP seeks to follow all applicable copyright law, Fordham University is not
  the institutional owner, and is not liable as the result of any legal action. 
   
  
    © Site Concept and Design: Paul Halsall  created 26 Jan 1996: latest revision 20 Oct 2025  [CV] 
   
    |