| 
           Livre des sources médiévales:  
          18 août 1321: Lettres de mainlevée contre les lépreux.  
           
           Ce document est une transcription latine du XVIIIe siècle (ce qui
            
            
            explique les nombreuses erreurs de lectures et les mots manquants).  
           Philipus Dei gratia francorum et navarrae Rex. Senescallo bellicadri
            
            
            vel eius locumtenenti salutem (...) Barones et alii alti justiciarii vestrae
            
            
            senescalliae sententies abhominabile (...) detestabile leprosorum in mortem
            
            
            nostram et omnium Christi fidelium machina (...) qui suis obesse non novit
            
            
            misertus nostri sua propiciatione et pietate ineffabli (...) molientes ex
            
            
            parte suae malignitatis conceptus cum puteis, fontibus, aquis et locis venenosis
            
            
            ponebant et posuerant potiones sicut facti evidentia et non nullorum leprosorum
            
            
            legitima confessio patefecit, ex quibus barones et justiciarii predicti turbati
            
            
            non immerito et commoti in ardesientes quod actores tam flagitiosi sceleris
            
            
            celeriter de medio tollerentur leprosos prout in suis reperiere districtibus
            
            
            capientes eosdem sicut justum esse et adeos pervenerit credebant morti
            
            
            deputaverunt eorum aliquos reliquos detinendo, verum quia nostro consilio
            
            
            visumfuit omnium leprosorum regni nostri cognitionem et punitionem ad nos
            
            
            tanquam pro laesae majestatis crimine pertinere pro executione jam facta
            
            
            de ipsis barones et justiciarios ipsos ad emendam trahi mandavimus, et leprosos
            
            
            superstites ad manum nostram poni et peream justiciam fieri de eisdem, sed
            
            
            quoniam aliqui revocant in dubium an sit vel non majestatis laesae crimen,
            
            
            et propter debatum deberemus in manu nostra tenere donec discussum esset
            
            
            plenius et etiam terminatum, et sic negotium posset longius protelari. Nos
            
            
            considerantes gravitatem delicti et quod festinam punitionem requirit, ac
            
            
            reputantes de domino factum esse ut citius tanta aboleretur iniquitas praefatis
            
            
            baronibus et justiciariis emendam si in aliqua nobis propter ea teneantur
            
            
            de speciali gratia remittimus et quittamus, ac ut celerius promptiusque et
            
            
            commodius sicut res exigit feudorum leprosorum superstitum nequitiosa putredine
            
            
            terrae superficies abluatur ad huiusmodi leprosis superstibus de ampliori
            
            
            gratia a moventes totaliter manum nostram, volumus et etiam concedimus quod
            
            
            dicti barones et justiciarii leprosos ipsos prout in eorumerant districtibus
            
            
            justicient et exequantur in eos debitum judicium ultionis. Volumus tamen
            
            
            per hoc baronibus et justiciariis ipsis novum jus acquiri vel nobis prejudicium
            
            
            generari. Quare mandamus vobis quatenus amota penitus dicta manu dictos barones
            
            
            et justiciarios gratia huiusmodi gaudere pacifice permittentes ipsos contra
            
            
            eam voluntatemque et confessionem praedictas non imprediatis, molestetis
            
            
            vel quomodolibet inquietetis vel restituatis eis prout intererit cujuslibet
            
            
            si qua de bonis suis capta sint propter ea vel saysita. Datum Creciaci, XVIIIa
            
            
            die augusti anno domini M° CCC XXI°. 
               
             Sources: Archives Départementales de l'Hérault, Série
              
              
              A, n° 4, folio 56 à 57 (fonds de la sénéchaussée
              
              
              de Beaucaire et Nîmes - "Lettres de mainlevée du Roy contre
              
              
              les lépreux du royaume accusez d'avoir empoisonné les eaux
              
              
              des puids et des fontaines pour estre jugez et condamnez par les juges des
              
              
              barons et des seigneurs des lieux").  
           
           
          Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.  
          These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.  
           
                  
 
The Internet History Sourcebooks Project is located at the History Department of  Fordham University, New York. The Internet
  Medieval Sourcebook, and other medieval components of the project, are located at
  the Fordham University Center
    for Medieval Studies.The IHSP recognizes the contribution of Fordham University, the
  Fordham University History Department, and the Fordham Center for Medieval Studies in
  providing web space and server support for the project. The IHSP is a project independent of Fordham University.  Although the IHSP seeks to follow all applicable copyright law, Fordham University is not
  the institutional owner, and is not liable as the result of any legal action. 
   
  
    © Site Concept and Design: Paul Halsall  created 26 Jan 1996: latest revision 20 Oct 2025  [CV] 
   
    |