Livre des sources médiévales:
30 avril 1196: Testament d'Ermengarde, vicomtesse de Narbonne.
Cum humani generis temporis transposicione ultime(...) unum quamque hominem
et feminam ita parare ne sine aliqua boni operis respectu de hoc seculo
migrar(...) Ermengards domina de Narbona iacens in lectulo meo direta nimia
egritudine adhuc me plenam memoriam et loquelam(...) pecaminum meorum
multitudinem(...) penasque inferni pertinescho et ad gaudia paradisi ubi
dominus(...) reddere braluum secundum suam laborem pervenire asidero.
Ideo condo meum testamentum et ad voco V testes qui meam voluntatem quam
inferius expresero super rebus meis si neccese fuerint probentur et veram
et hultimam meam voluntatem esse testificentur sicut iure iurando super sancta
IIIIor evangelia mihi promiserunt.
Primum dimitto corpus meum ad sepeliendum in cimiterio beate Marie domus
mansi Dei et dimito Militie templi per amore Dei et per salute anime mee
et parentum meorum totum meum kastrum de Albars cum ingressibus et egressibus
suis et cum omni dominacione quod ibi habeo et habere debeo in hominibus
et in feminis et in omni proienie eorum presencia et futura cum senciis et
usaticis et serviciis et ademprivis et terre meritis cum omni tenencia illius
castri scilicet boschos et boscaticos et garigas et pascua et prata et pratalia
et aquis et aqua stancia atque currencia et cum aqueductibus et reductibus
et planis et montanis et cum omnibus ibi accidentibus et pertinentibus sicut
melius ad usum hominum intelligi ac dici potest omni tempore per alodium
franchum et liberum.
Et dimitto domui milicie templi de Perrerres totum meum kastrum de Corciano
cum ingressibus et egressibus suis et cum omni dominatione quod ibi habeo
vel habere debeo in hominibus et in feminis et in omni proienie eorum presencia
et futura et cum sensis et usatzcis et serviciis et ademprivis et terre meritis
et cum omni tenencia illius kastri scilicet boschos et boschaticos et garigas
et pascua et prata et pratalia et aquis et aqualia stancia atque currencia
et cum aqueductibus et reductibus et planis et montanis et cum omnibus
accidentibus et pertinentibus ibi sicut melius ad husum hominum intelligi
ac dici potest omni tempore per alodium franchum et liberum.
Et dimito hospitali Ierosolimitano sancti Iohannis totum meum kastrum
de Periniano cum ingressibus et egressibus suis et cum omni dominacione quod
ibi habeo et habere debeo in hominibus et in feminis et in omni proienie
eorum presencia et futura et cum sensis et usaticis et serviciis et ademprivis
et terre meritis et cum omni tenencia illius castri scilicet boschos et
boscatichos et garrigas et pascua et prata et pratalia et aquis et aqualia
stancia atque currencia et cum aqueductibus et reductibus et planis ac montanis
et cum omnibus accidentibus ibi pertinentibus sicut melius ad husum hominum
intelligi ac dici potest per alodium franchum et liberum omni tempore. Istud
castrum predictum de Periniano dedit mihi P. Renard miles de Perinano cuius
erat sub tali condicione quod ego haberem et tenerem et possiderem et expletarem
illud omni vita mea et post finem meam darem illud per amore Dei et por salute
anime illius P. Renardi et mee domui hospitali Ierosolimitani.
Totam hanc legacionem quam ego Ermengardis domina de Narbona feci domibus
religionum laudo et confirmo eis mea plena memoria et bona voluntate cum
hominibus et feminis et sensis et usaticis cum omnibus mihi accidentibus
et pertinentibus cum campis et vineis et heremis et condirectis et pratis
et pascuis et garrigis et boschis et cum universis alliis ademprivis sicut
melius ad husum hominum intelligi ac dici potest omni tempore per alodium
franchum et liberum sicut superius resonat.
Et rogo comitem Petrum per dominum Ihesum Christum sicut meum bonum et
carum filium et sicut meum dilectum nepotem et amicum quatenus ipse per amore
eterni regis et meo compleat meam predictam voluntatem de meo proprio honore
sicut superius legavi et rogo illum per amore Dei quod castella quam ego
dedi per anima mea domibus religionum faciat eis domibus habere et tenere
et possidere et expletare in pace omni tempore per alodium franchum sicut
superius dictum est.
Et si hoc fecerit totum dampnum et malum et contrarietates et oppressiones
et infestaciones et penurias et calamitates et omnia mala quod mihi advenerint
ex parte sua vel suorum indulgeat ei ex parte mea omnipotens Deus et misericors,
et in super dimitto et solvo et diffinio et dono ei totum alium meum honorem
et totam dominacionem per mare et per terram scilicet villas et castella
cum hominibus et feminis et cum ingressibus et egressibus suis et campos
et vineas et erema et condirecta et cum omnibus in se habentibus sicut melius
ad suam hutilitatem intelligi ac dici potest libere et quiete preter
manumissionem meam. Et ad huc rogo illum pro amore Dei quod faciat diruere
illam municionem quam Gaschet fecit in campum meum de Corciano et illas duas
condeminas sint de domo milicie templi de Perrers cum castro de Corciano
per alodium franchum sicut superius resonat.
Et si hoc totum facere noluerit per amore Dei et meo totum meum honorem
heremum et condirectum sicut melius ei superius dimiseram et donaveram dimitto
et dono et omnibus nostris concedo comiti Raimundo cui pertinet et pertinere
debet et sicut melius patri sui dedi atque dimissi preter legacione mea
integriter ac generaliter cum ingressibus et egressibus suis et terminis
et pertinenciis et cum omnibus in se habentibus sicut melius ab eo vel ab
aliquo amicorum suorum intelligi ac dici potest ad suam hutilitatem et
suorum.
Hoc est mea hultima voluntas predicta quam super honorem meum in perpetuum
valere volo et huius mee predicte voluntatis volo et rogo ut sint.
Testes : Berengarius Amicus, miles, qui mecum est, et Raimundus Amicus
nepos eius qui mecum similiter vadit, et Berengarius de Palacio capellanus
mansi Dei et Raimundus de Carcasona fratres Milicie, et Vitale Draper de
Perpeniano. Et est manifestum.
Actum est hoc II Kalendas Maii anno Incarnacionis Domini M° C XC
VI
Sig + num Ermengardis domina de Narbona qui hoc testamentum fieri iussi
laudavi firmavi testesque firmare rogavi.
Sig + + + + + na Berengarii Amici militis et Raimundi Amici nepotis ejus
et Berengarii de Palacio capellani mansi Dei et Raimundi de Carcasona fratrum
Milicie et Vitale Draper de Perpeniano qui omnes, iussu et rogatu domne
Ermengardis de Narbona predicte, sicut corporaliter iuravimus super sancta
IIIIor evangelia, predicte domne Ermengardi hoc testamentum laudamus et
firmamus.
Aduch ego domna Ermengards de Narbona rogo et obnixe deprecor comitem
Petrum meum dilectum fiiium et carum nepotem et amicum ut ipse bene ac fideliter
persolvat debita mea omnia ubicumque ei requisita sint per amore Dei et meorum
quare ipse remanet possessor et dominus tocius mei honoris preter legacione
mea et hoc taliter faciat ut anima non senciat infernales penas pro debitorum
meorum culpa.
Berengarius subdiachonis scripsit hoc testamentum et rogatus atque iussus
a predicta domna Ermengards iuravit hoc suprascriptum testificari si necesse
erat corporaliter super sacro sancta IIIIor evangelia die et anno quo (seign
manuel) supra.
Guillelmus levita domini magistri in Manso Dei fideliter hoc translatum
scripsit.
Source: Archives de la Couronne d'Aragon, fonds du Grand Prieuré
de Catalogne de l'Ordre de l'Hôpital, Armoire 28, parchemin 66. Extrait
de l'article de Jacqueline CAILLE, « Ermengarde, vicomtesse de Narbonne
(1127/29-1196/97). Une grande figure féminine du midi aristocratique
», paru dans « La femme dans l'histoire et la société
méridionales (IXe-XIXe siècles) », Actes du 66e congrès
de la Fédération Historique du Languedoc Méditerranéen
et du Roussillon, Narbonne, 15-16 octobre 1994, Montpellier, 1995, pages
9 à 50.
Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.
These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.
The Internet History Sourcebooks Project is located at the History Department of Fordham University, New York. The Internet
Medieval Sourcebook, and other medieval components of the project, are located at
the Fordham University Center
for Medieval Studies.The IHSP recognizes the contribution of Fordham University, the
Fordham University History Department, and the Fordham Center for Medieval Studies in
providing web space and server support for the project. The IHSP is a project independent of Fordham University. Although the IHSP seeks to follow all applicable copyright law, Fordham University is not
the institutional owner, and is not liable as the result of any legal action.
© Site Concept and Design: Paul Halsall created 26 Jan 1996: latest revision 15 November 2024 [CV]
|